Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

matri

Gen 24:53 Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccæ pro munere: fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
Gen 27:14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Gen 30:14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Ex 21:17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Lev 20:9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.
Deut 33:9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
Idc 14:2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem.
Idc 14:6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
Idc 14:16 Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?
Idc 17:2 qui dixit matri suæ: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
Idc 17:3 Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi.
Idc 17:4 Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.
III Reg 2:19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.
III Reg 2:22 Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ? Postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ.
III Reg 17:23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.
Tob 4:3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus:
Tob 5:22 Tunc paratis omnibus, quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.
Prov 20:20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,
Prov 30:11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;
Eccli 4:10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:
I Mach 13:28 Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus:
Mt 14:11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
Mt 15:4 Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mt 15:5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
Mc 6:24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.
Mc 6:28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
Mc 7:10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mc 7:11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
Mc 7:12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Lc 7:15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
Io 19:26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.