Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

masculus

Gen 7:9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
Gen 7:16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
Ex 1:16 præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
Ex 12:5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.
Lev 6:29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.
Lev 7:6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Lev 22:19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
Lev 27:3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii:
Lev 27:5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem.
Lev 27:7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem.
Ier 20:15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum!
Ier 30:6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Gal 3:28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.