II Esd 9:6
|
Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
|
Iob 26:12
|
In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
|
Ps 23:2
|
Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
|
Isa 23:6
|
Transite maria, ululate, qui habitatis in insula!
|
Dan 3:78
|
Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Dan 11:45
|
Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.
|