Gen 24:54
|
Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
|
Gen 31:54
|
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi:
|
Ex 12:40
|
Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
|
Num 11:34
|
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
|
Ios 2:22
|
Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
|
Ios 5:8
|
Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
|
Idc 18:12
|
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
|
II Reg 2:3
|
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.
|
II Reg 15:29
|
Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem: et manserunt ibi.
|
IV Reg 23:18
|
Et ait: Dimitte eum, nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ, qui venerat de Samaria.
|
I Par 9:34
|
Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
|
II Esd 11:30
|
Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
|
II Esd 13:20
|
Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
|
Io 1:39
|
Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
|
Io 2:12
|
Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
|