Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manifesta

Deut 29:29 Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
I Reg 3:1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta.
Prov 14:4 Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Prov 27:5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
Prov 27:19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Eccli 17:15 et pars Dei Israël facta est manifesta.
Bar 4:4 Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis.
Bar 6:50 Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus: quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis.
Dan 2:30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
II Mach 3:28 Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:
II Mach 12:41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta:
Io 7:4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
I Cor 14:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
Phil 1:13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
I Tim 5:24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
I Tim 5:25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
II Tim 3:9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
Apoc 15:4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.