Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manet

Num 30:17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
Deut 12:18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
I Reg 27:5 Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?
Iob 39:28 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus.
Ps 32:11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
Ps 110:3 Confessio et magnificentia opus ejus; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Ps 110:10 Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
Ps 111:3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Ps 111:9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi; cornu ejus exaltabitur in gloria.
Ps 116:2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.
Eccli 18:1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
Eccli 18:22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
Eccli 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
Isa 40:8 exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
Dan 13:59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Io 3:36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Io 6:57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
Io 8:35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
Io 8:35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
Io 9:41 Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
Io 12:25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
Io 12:34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
Io 15:5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Rom 4:9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
II Cor 3:11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.
II Cor 3:14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
II Cor 9:9 sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi.
Heb 7:3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
I Petr 1:25 Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
I Io 2:10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
I Io 2:14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
I Io 2:17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
I Io 3:6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
I Io 3:9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
I Io 3:14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
I Io 3:17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
I Io 3:24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
I Io 3:24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
I Io 4:12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
I Io 4:15 Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
I Io 4:16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
I Io 4:16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.