Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manere

Gen 19:30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.
Ios 6:23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.
Idc 19:7 At ille consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
I Reg 22:5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
Tob 14:12 Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:
Iudith 12:1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
Esth 1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
Lc 19:5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
Io 21:22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
Io 21:23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
Act 28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
Act 28:16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
I Cor 7:11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
I Cor 16:7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
I Io 2:6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
Apoc 17:10 Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.