Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manent

II Reg 11:11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc.
Eccli 42:24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
Eccli 44:13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.
Act 20:23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
I Cor 13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
I Cor 15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: