Ex 16:29
|
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
|
Ex 28:28
|
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
|
Lev 14:8
|
Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
|
I Reg 1:22
|
et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
|
I Reg 5:7
|
Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israël apud nos: quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.
|
III Reg 22:26
|
Et ait rex Israël: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,
|
IV Reg 4:10
|
Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
|
II Esd 4:22
|
In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.
|
Eccli 3:10
|
ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
|
Io 12:46
|
Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
|
Io 14:16
|
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
|
Io 15:16
|
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
|
Heb 7:24
|
hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
|
Heb 13:1
|
Caritas fraternitatis maneat in vobis,
|
I Io 2:27
|
Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
|