Ex 32:6
|
Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
|
Tob 4:18
|
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
|
Tob 12:19
|
Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
|
Iudith 12:2
|
Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo.
|
II Mach 6:18
|
Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
|
Mt 12:1
|
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
|
Mt 14:16
|
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
|
Mt 15:20
|
hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
|
Mt 25:35
|
esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
|
Mt 25:42
|
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
|
Mc 2:26
|
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
|
Mc 3:20
|
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
|
Mc 5:43
|
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
|
Mc 6:37
|
Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
|
Mc 6:37
|
Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
|
Mc 7:2
|
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
|
Lc 6:4
|
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
|
Lc 8:55
|
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
|
Lc 9:13
|
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
|
Lc 14:1
|
Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
|
Lc 22:15
|
Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
|
Io 4:32
|
Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
|
Io 4:33
|
Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
|
Io 6:31
|
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
|
Act 23:21
|
tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
|
Act 27:35
|
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare.
|
Rom 14:2
|
Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
|
Rom 14:21
|
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
|
I Cor 10:7
|
Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
|
I Cor 10:28
|
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
|
I Cor 11:20
|
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
|
Apoc 2:20
|
Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
|