Tob 7:10
|
Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
|
Iudith 12:2
|
Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo.
|
Ps 49:13
|
Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
|
Eccli 11:19
|
In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
|
Lc 22:16
|
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
|
I Cor 8:13
|
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
|