Gen 7:5
|
Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.
|
Ex 4:28
|
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
|
Ex 19:7
|
Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
|
Num 2:34
|
Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
|
Num 9:5
|
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
|
Num 27:23
|
Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
|
Idc 11:28
|
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat.
|
IV Reg 17:35
|
et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
|
Esth 1:12
|
Quæ renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
|
Esth 1:15
|
cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
|
Esth 9:23
|
Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
|
Esth 13:7
|
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia, quæ ei mandaverat Esther.
|
I Mach 11:2
|
Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
|