Ios 23:15
|
Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
|
Iob 35:12
|
Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
|
Ps 26:5
|
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
|
Ps 106:39
|
Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
|
Prov 1:33
|
Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
|
Prov 4:14
|
Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
|
Prov 11:19
|
Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
|
Prov 11:27
|
Bene consurgit diluculo qui quærit bona; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.
|
Cant 4:13
|
Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
|
Cant 7:8
|
Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.
|
Cant 8:2
|
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
|
Sap 18:17
|
Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
|
Eccli 10:16
|
Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
|
Eccli 11:27
|
In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum:
|
Eccli 11:27
|
In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum:
|
Eccli 20:20
|
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
|
Ier 20:13
|
Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
|
Ezech 6:11
|
Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israël, quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
|
Dan 13:52
|
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius:
|
I Mach 6:12
|
Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.
|
I Mach 10:5
|
recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
|
II Mach 4:1
|
Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum:
|
II Mach 5:20
|
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
|
II Mach 6:3
|
Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:
|
II Mach 13:4
|
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
|
Rom 1:30
|
detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
|
I Cor 10:6
|
Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
|
I Tim 6:10
|
Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
|
Iac 1:13
|
Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
|