Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

malitiæ

Gen 50:17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
Ps 140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
Eccli 14:6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius.
Eccli 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
Eccli 46:9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
Isa 57:1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
Ier 6:29 Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
Osee 10:15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
I Mach 9:61 Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos:
I Mach 10:46 Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
II Mach 4:47 et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
II Mach 7:31 Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
I Cor 5:8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Iac 1:21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
I Petr 2:16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.