Gen 50:17
|
ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
|
Ps 140:4
|
Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.
|
Eccli 14:6
|
Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius.
|
Eccli 17:29
|
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
|
Eccli 46:9
|
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
|
Isa 57:1
|
Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
|
Ier 6:29
|
Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
|
Osee 10:15
|
Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
|
I Mach 9:61
|
Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiæ, quinquaginta viros, et occidit eos:
|
I Mach 10:46
|
Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
|
II Mach 4:47
|
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
|
II Mach 7:31
|
Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
|
I Cor 5:8
|
Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
|
Iac 1:21
|
Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
|
I Petr 2:16
|
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
|