IV Reg 22:19
|
et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
|
Prov 26:2
|
Sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
|
Sap 12:11
|
Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
|
Sap 14:8
|
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
|
Eccli 23:36
|
derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.
|
Ier 42:18
|
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
|
Ier 44:22
|
Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc.
|
Bar 3:8
|
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
|
Gal 3:13
|
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
|
I Petr 3:9
|
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
|
Apoc 22:3
|
Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.
|