II Par 6:22
|
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:
|
Eccli 41:13
|
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.
|
Gal 3:10
|
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
|
Gal 3:13
|
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
|
Heb 6:8
|
proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.
|
I Petr 3:9
|
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
|