Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

maledictione

Gen 24:41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
Num 24:9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.]
Ios 9:23 itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.
Idc 21:18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione, qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
II Reg 14:17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum.
II Reg 16:12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
III Reg 2:8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
Ps 9:28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
Ps 13:3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
Eccli 41:12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
Eccli 41:12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
Rom 3:14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: