II Reg 12:8
|
et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda: et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.
|
II Par 33:23
|
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
|
II Par 36:18
|
Universaque vasa domus Domini tam majora, quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum transtulit in Babylonem.
|
Prov 16:21
|
Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
|
Eccles 7:1
|
Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
|
Eccli 43:36
|
Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus.
|
I Mach 6:27
|
et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.
|
Lc 12:18
|
Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
|
Io 5:20
|
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
|
Io 14:12
|
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
|