Gen 27:34
|
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
|
Gen 27:38
|
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
|
Gen 50:10
|
Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
|
Num 34:6
|
Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
|
Num 34:7
|
Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
|
Deut 11:24
|
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
|
Ios 7:9
|
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
|
Ios 8:29
|
regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.
|
Ios 16:3
|
et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:
|
Idc 21:2
|
Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes:
|
I Reg 7:10
|
Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prælium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israël.
|
II Reg 13:15
|
Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium, quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade.
|
II Reg 13:36
|
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis.
|
III Reg 1:40
|
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
|
IV Reg 20:3
|
Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
|
I Par 8:40
|
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.
|
I Par 29:9
|
Lætatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.
|
II Par 32:18
|
Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum, qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
|
I Esd 3:11
|
Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
|
I Esd 3:13
|
Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
|
I Esd 9:13
|
Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
|
II Esd 8:6
|
Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
|
Tob 5:19
|
Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
|
Tob 11:21
|
Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
|
Iudith 1:6
|
in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.
|
Iudith 1:8
|
et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon,
|
Iudith 3:2
|
Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
|
Ps 98:3
|
Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
|
Sap 14:22
|
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
|
Eccli 16:17
|
in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
|
Eccli 29:30
|
Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
|
Eccli 46:20
|
Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:
|
Eccli 48:27
|
Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.
|
Isa 38:3
|
et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
|
Ier 32:21
|
Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno:
|
Ier 44:26
|
Ideo audite verbum Domini, omnis Juda, qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti.
|
Bar 4:24
|
Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
|
Ezech 26:7
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.
|
Ezech 47:15
|
Hic est autem terminus terræ: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
|
Dan 7:2
|
Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.
|
Dan 11:13
|
Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
|
Dan 11:25
|
Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
|
Ion 1:10
|
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
|
Ion 1:16
|
Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
|
Zach 1:14
|
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
|
Zach 8:2
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.
|
I Mach 1:35
|
Et ædificaverunt civitatem David muro magno et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem:
|
I Mach 2:70
|
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.
|
I Mach 4:39
|
Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
|
I Mach 5:52
|
Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
|