Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

magnitudinis

Ex 9:24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Ios 22:10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis.
Esth 9:2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
Iob 23:6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
Iob 26:14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Iob 37:4 Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suæ: et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.
Ps 144:3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis.
Ps 150:2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Sap 9:10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
Eccli 18:4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?
I Mach 9:22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.
II Mach 15:23 et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,
Heb 8:1 Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
II Petr 1:16 Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.