Gen 41:31
|
et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
|
Num 14:19
|
Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.
|
Deut 3:24
|
Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
|
Deut 5:24
|
Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
|
Esth 1:4
|
ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem, atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
|
Esth 5:11
|
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
|
Iob 36:19
|
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
|
Ps 70:8
|
Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
|
Ps 78:11
|
Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum;
|
Ps 144:6
|
Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
|
Sap 6:8
|
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
|
Sap 15:2
|
Etenim si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
|
Eccli 2:23
|
Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
|
Isa 15:7
|
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.
|
II Mach 14:18
|
Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
|