I Par 16:27
|
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
|
I Par 29:11
|
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
|
Esth 1:7
|
Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
|
Ps 8:2
|
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
|
Ps 28:4
|
Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.
|
Ps 67:35
|
Date gloriam Deo super Israël; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
|
Ps 95:6
|
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
|
Ps 110:3
|
Confessio et magnificentia opus ejus; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
|
Eccli 43:32
|
Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus.
|
Eccli 44:2
|
Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo.
|
Isa 4:2
|
In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
|
Dan 4:33
|
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
|
Zach 11:3
|
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.
|
Iudae 1:25
|
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
|