Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

magnalia

Ex 14:13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Deut 10:21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
Deut 11:2 Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
II Reg 7:21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.
II Reg 7:23 Quæ est autem, ut populus tuus Israël, gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus.
IV Reg 8:4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.
I Par 17:19 Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
Ps 70:19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quæ fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
Ps 105:21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
Sap 18:24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
Eccli 17:7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum:
Eccli 17:8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus.
Eccli 17:11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo.
Eccli 18:3 quis enim investigabit magnalia ejus?
Eccli 18:5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.
Eccli 36:2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
Eccli 36:13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio.
II Mach 3:34 Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
Act 2:11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.