Gen 40:20
|
Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
|
Num 11:16
|
Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum,
|
I Reg 12:9
|
Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
|
II Par 34:13
|
Super eos vero, qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis janitores.
|
Mt 23:10
|
Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
|
Heb 5:12
|
Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
|
Iac 3:1
|
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
|
II Petr 2:1
|
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
|