Gen 40:16
|
Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum:
|
Gen 41:9
|
Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:
|
II Reg 10:16
|
Misitque Adarezer, et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militiæ Adarezer, erat princeps eorum.
|
II Reg 19:13
|
Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
|
Ier 39:9
|
Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.
|
Ier 39:10
|
Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.
|
Ier 40:5
|
et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria, et munuscula, et dimisit eum.
|
Ier 52:19
|
et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiæ:
|
Ier 52:24
|
Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli:
|
Ier 52:26
|
Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ: et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha:
|
Ier 52:30
|
in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Judæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quatuor millia sexcentæ.
|
I Mach 6:37
|
Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias: et super eas machinæ: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiæ.
|
Mt 9:11
|
Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?
|
Mt 10:25
|
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
|
Mt 23:8
|
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
|
Mt 23:10
|
Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
|
Mc 14:14
|
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
|
Lc 6:40
|
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
|
Io 3:2
|
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
|
Io 3:10
|
Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras?
|
II Tim 1:11
|
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
|