Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

macula

Ex 12:5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum.
Lev 1:10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
Lev 9:3 Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
Lev 13:32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
Lev 13:35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
Lev 13:37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
Lev 13:49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:
Lev 14:10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
Lev 22:21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
Num 19:2 Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum:
Deut 12:15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:
Deut 17:1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo.
Deut 18:13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
Ios 22:17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet? multique de populo corruerunt.
II Reg 14:25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
Iob 11:15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
Iob 31:7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
Ps 14:2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
Cant 4:7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
Sap 7:26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
Eccli 31:8 Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.
Dan 1:4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
I Mach 4:42 Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei:
I Tim 6:14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
Apoc 14:5 et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.