Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

machinas

Deut 20:20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.
II Par 26:15 Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
I Mach 5:30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
I Mach 6:20 Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.
I Mach 6:31 Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
I Mach 6:51 Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
I Mach 6:52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
I Mach 6:52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
I Mach 9:64 Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
I Mach 9:67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
I Mach 11:20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas.
I Mach 13:43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
I Mach 15:25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: