Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mœroris

I Reg 1:16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris, et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
Esth 16:21 Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.
Isa 61:3 ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
Ezech 23:33 Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
Heb 12:11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.