Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

luxuriæ

Deut 21:20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
Tob 8:9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
Sap 2:9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
Eccli 11:29 Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
Tit 1:6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
I Petr 4:4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
II Petr 2:18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: