II Reg 22:43
|
Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
|
Iob 10:9
|
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
|
Iob 13:12
|
Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.
|
Iob 27:16
|
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
|
Iob 38:14
|
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum.
|
Iob 41:21
|
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
|
Ps 17:43
|
Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.
|
Sap 7:9
|
Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
|
Eccli 33:13
|
Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
|
Eccli 38:33
|
In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
|
Isa 10:6
|
Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
|
Isa 29:16
|
Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
|
Isa 41:25
|
Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis; vocabit nomen meum; et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculans humum.
|
Isa 45:9
|
Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?
|
Isa 57:20
|
Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
|
Isa 64:8
|
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
|
Ier 18:6
|
Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
|
Ier 38:6
|
Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Jeremias in cœnum.
|
Mich 7:10
|
Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
|
Nah 3:14
|
Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
|
Hab 2:6
|
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?
|
Zach 9:3
|
Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
|
Zach 10:5
|
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
|
Io 9:6
|
Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
|
Io 9:6
|
Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
|
Io 9:11
|
Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
|
Io 9:14
|
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
|