Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

luto

Lev 14:42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Iudith 5:10 Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis.
Iob 30:19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
Iob 33:6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Ps 39:3 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
Ps 68:15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
Sap 15:7 Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
Sap 15:8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusilum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat.
Sap 15:10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;
Ier 18:4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
Ezech 13:10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
Dan 2:41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
Dan 2:43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.
Hab 3:15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.