Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lupus

Gen 49:27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.
Eccli 13:21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
Isa 11:6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Ier 5:6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.
Io 10:12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;