Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lunam

Gen 37:9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Deut 4:19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
Deut 17:3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:
Iob 31:26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
Ps 8:4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
Ps 71:5 Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
Ps 103:19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.
Ps 135:9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.
Sap 13:2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
Ier 8:2 et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.