Iob 3:4
|
Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
|
Iob 36:30
|
et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
|
Ps 35:10
|
quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
|
Ps 55:13
|
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
|
Ps 88:16
|
Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt;
|
Ps 103:2
|
amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
|
Sap 17:19
|
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
|
Isa 2:5
|
Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
|
Isa 13:10
|
Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
|
Isa 50:11
|
Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis; ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc vobis; in doloribus dormietis.
|
Isa 60:3
|
Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
|
Ier 31:35
|
Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:
|
Ier 31:35
|
Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dominus exercituum nomen illi:
|
Bar 5:9
|
Adducet enim Deus Israël cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.
|
II Mach 1:32
|
Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.
|
Mt 10:27
|
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
|
Lc 12:3
|
Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
|
Io 1:7
|
Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
|
Io 1:8
|
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
|
Act 16:29
|
Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:
|
Eph 5:13
|
Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
|
Col 1:12
|
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
|
I Io 2:10
|
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
|
Apoc 21:24
|
Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.
|
Apoc 22:5
|
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.
|
Apoc 22:5
|
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.
|