Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lucis

II Par 24:18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
II Par 34:3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
Sap 7:26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
Sap 16:28 ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
Eccli 46:18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
Isa 26:19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Lc 16:8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Io 12:36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
Rom 13:12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
II Cor 11:14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
Eph 5:8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Eph 5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate:
I Thess 5:5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.