Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lucet

Prov 17:24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.
Eccles 8:1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
Eccli 50:6 Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet:
Io 1:5 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
I Io 2:8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
Apoc 1:16 et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.