III Reg 3:21
|
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
|
Iob 12:25
|
Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
|
Iob 18:18
|
Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
|
Iob 24:17
|
Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
|
Iob 33:30
|
ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
|
Ps 62:2
|
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
|
Sap 6:15
|
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
|
Sap 7:10
|
Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
|
Sap 10:17
|
Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem;
|
Sap 18:4
|
Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
|
Mich 2:1
|
Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
|
Hab 3:11
|
Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ.
|
Io 5:35
|
Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
|
I Io 1:7
|
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
|
I Io 1:7
|
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
|
I Io 2:9
|
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
|