Ex 6:27
|
Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto: iste est Moyses et Aaron,
|
I Reg 8:7
|
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
|
Ps 5:7
|
Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
|
Ps 27:3
|
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
|
Ps 30:19
|
muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
|
Ps 34:26
|
Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
|
Ps 108:20
|
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
|
Prov 24:2
|
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
|
Isa 59:4
|
Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere; sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
|
Ier 23:16
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
|
Ier 27:14
|
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis.
|
Ezech 33:30
|
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
|
Lc 24:36
|
Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
|
Act 2:7
|
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
|
I Cor 12:30
|
numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
|
I Tim 1:7
|
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
|
I Io 4:5
|
Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
|