Ex 7:2
|
Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
|
Ex 19:6
|
et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.
|
Ex 20:16
|
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
|
Ex 28:3
|
Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
|
Lev 9:3
|
Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
|
Lev 20:2
|
Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
|
Lev 24:15
|
Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
|
Num 23:5
|
Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris.
|
Num 23:16
|
Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
|
Num 27:7
|
Ad filios autem Israël loqueris hæc:
|
Num 32:27
|
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
|
Deut 5:20
|
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
|
Deut 26:5
|
et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.
|
Ios 24:21
|
Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
|
Idc 6:17
|
Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me.
|
Idc 16:13
|
Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.
|
II Reg 14:3
|
et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
|
II Reg 19:29
|
Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones.
|
III Reg 12:10
|
Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
|
III Reg 12:10
|
Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
|
III Reg 14:5
|
Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat: hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat,
|
III Reg 21:19
|
et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
|
IV Reg 7:2
|
Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
|
IV Reg 7:19
|
quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
|
I Par 17:7
|
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël.
|
II Par 10:10
|
At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
|
II Esd 5:12
|
Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
|
II Esd 6:8
|
Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc.
|
Esth 15:15
|
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
|
Iob 8:2
|
Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
|
Iob 15:3
|
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
|
Isa 29:4
|
Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
|
Isa 40:27
|
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
|
Ier 1:7
|
Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum; quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
|
Ier 7:27
|
Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
|
Ier 22:1
|
Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
|
Ier 26:2
|
Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,
|
Ier 40:16
|
Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.
|
Ier 43:2
|
dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
|
Ezech 3:4
|
Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
|
Ezech 3:11
|
et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
|
Ezech 24:3
|
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
|
Ezech 24:27
|
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
|
Ezech 28:9
|
Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te?
|
Ezech 37:19
|
loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.
|
Zach 6:12
|
et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino.
|
Mt 13:10
|
Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
|
Io 4:27
|
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea?
|
Io 16:29
|
Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
|
Io 19:10
|
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
|