Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

loqueretur

Gen 34:6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
Gen 42:23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
Ex 16:10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Ios 1:1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
Ios 4:10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
Idc 2:4 Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
I Reg 14:19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam.
I Reg 17:23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine Philisthæus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
II Reg 3:19 Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin.
II Reg 3:27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ, ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
III Reg 2:19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.
II Par 18:23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
II Par 25:16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
Tob 7:5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
Iudith 8:8 Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
Iudith 15:2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Esth 15:18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
Iob 1:16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
Iob 11:5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Iob 32:7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Isa 32:7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Ier 26:8 Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
Dan 8:18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
Dan 10:15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Dan 10:19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.
I Mach 13:17 Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem:
Mt 12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Lc 11:37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
Lc 24:32 Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
Io 10:6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
Act 22:2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
Act 23:22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
Heb 4:8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.