Gen 44:18
|
Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
|
Gen 45:12
|
En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
|
Ex 20:19
|
dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
|
I Reg 25:24
|
et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro ancilla tua in auribus tuis: et audi verba famulæ tuæ.
|
II Reg 7:20
|
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
|
III Reg 1:36
|
Et respondit Banaias filius Jojadæ regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
|
Iob 23:5
|
ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
|
Iob 33:2
|
Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
|
Ps 16:4
|
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
|
Ps 84:9
|
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
|
Eccli 8:5
|
Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.
|
Isa 32:6
|
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
|
Ier 5:15
|
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
|
Ier 23:28
|
Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.
|
Io 9:21
|
quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
|
I Cor 14:28
|
Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
|
Apoc 13:15
|
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.
|