Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

longinquo

Deut 28:49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
Tob 11:5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
Tob 13:14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:
Sap 14:17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.
Isa 30:27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
Isa 43:6 Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Ier 5:15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
Ier 46:27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob: et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
Bar 4:15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,