Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

linum

Ex 9:31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
Prov 31:13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Isa 19:9 Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.
Isa 42:3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet; in veritate educet judicium.
Isa 43:17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
Osee 2:5 Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Osee 2:9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus.
Mt 12:20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: