Gen 10:31
|
Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
|
Esth 8:9
|
Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant, et audire.
|
Ps 54:10
|
Præcipita, Domine, divide linguas eorum; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
|
Ps 63:4
|
Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
|
Ps 139:4
|
Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.
|
Sap 10:21
|
quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
|
Ier 23:31
|
Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus.
|
Apoc 16:10
|
Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore:
|