Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

linguam

Gen 10:5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
Gen 11:7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Deut 28:49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
Ios 18:19 et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam:
II Reg 23:2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
IV Reg 18:26 Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo, qui est super murum.
II Esd 13:24 Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
Iob 15:5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
Iob 40:20 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
Ps 11:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Ps 33:14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Ps 80:6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat audivit.
Ps 119:3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
Prov 6:17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
Prov 12:19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
Prov 16:1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
Prov 17:20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
Prov 21:23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
Prov 25:23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Eccli 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
Eccli 28:22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
Eccli 28:28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras.
Eccli 51:30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.
Isa 11:15 Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
Isa 50:4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
Isa 54:17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
Isa 57:4 Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
Ier 5:15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
Ier 9:3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
Ier 9:5 et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent laboraverunt.
Ezech 3:26 Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
Dan 1:4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
II Mach 7:4 jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus.
II Mach 7:10 Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit:
Mc 7:33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:
Lc 16:24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Act 2:8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
I Cor 14:9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
I Cor 14:26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
Iac 1:26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Iac 3:8 linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
I Petr 3:10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
Apoc 13:7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Apoc 14:6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: