Gen 31:47
|
quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.
|
Ex 4:10
|
Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum.
|
Iob 5:21
|
A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
|
Ps 63:9
|
et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos;
|
Prov 17:4
|
Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
|
Prov 18:21
|
Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
|
Prov 28:23
|
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
|
Sap 1:6
|
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguæ ejus auditor.
|
Sap 1:11
|
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
|
Eccli 20:18
|
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
|
Eccli 20:20
|
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
|
Eccli 26:9
|
In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
|
Eccli 28:21
|
Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
|
Eccli 51:3
|
et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
|
Isa 33:19
|
Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
|
Bar 4:15
|
Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ,
|
Ezech 3:5
|
Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël:
|
Ezech 3:6
|
neque ad populos multos profundi sermonis, et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
|
Ezech 36:3
|
propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
|
Dan 3:7
|
Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
|
Dan 5:19
|
Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
|
Dan 7:14
|
Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.
|
Osee 7:16
|
Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.
|
Mc 7:35
|
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
|
Act 2:3
|
Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
|
I Cor 13:8
|
Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
|
I Cor 14:22
|
Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
|
Apoc 17:15
|
Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
|