Lev 11:39
|
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
|
Deut 12:15
|
Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:
|
I Reg 20:19
|
requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem, cui nomen est Ezel.
|
II Reg 2:7
|
Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
|
Tob 2:21
|
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
|
Dan 6:12
|
Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet.
|
II Mach 9:6
|
et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.
|
Mt 12:2
|
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
|
Mt 12:10
|
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
|
Mt 12:12
|
Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
|
Mt 14:4
|
Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam.
|
Mt 19:3
|
Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
|
Mt 20:15
|
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
|
Mt 22:17
|
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
|
Mt 27:6
|
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
|
Mc 2:24
|
Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
|
Mc 6:18
|
Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
|
Mc 6:23
|
et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
|
Mc 10:2
|
Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
|
Lc 6:2
|
Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
|
Lc 6:4
|
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
|
Lc 6:9
|
Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
|
Lc 14:3
|
Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare?
|
Io 5:10
|
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
|
Io 18:31
|
Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
|
Act 8:37
|
Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
|
Act 16:21
|
et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
|
Act 21:37
|
Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?
|
Act 22:25
|
Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare?
|
II Cor 4:16
|
Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
|
II Cor 12:4
|
quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
|
II Cor 12:15
|
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
|
Gal 1:8
|
Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
|