Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

libros

II Par 20:34 Reliqua autem gestorum Josaphat priorum, et novissimorum, scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.
Eccles 12:12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Isa 37:14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:
Isa 39:1 In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam; audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.
Ier 29:25 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens:
Ier 32:14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:
I Mach 1:46 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terræ,
I Mach 1:59 et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos:
I Mach 3:48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum:
I Mach 12:9 Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
II Mach 2:13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
Io 21:25 Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
Act 19:19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
II Tim 4:13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.