Tob 3:18
|
Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
|
Tob 6:22
|
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
|
Iudith 10:4
|
Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
|
Ezech 23:9
|
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
|
Ezech 23:11
|
Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
|
Ezech 23:20
|
Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
|